- CHRISMA
- CHRISMAGraece Χρίσμα, proprie genus unguenti, ab altero, quod ἄλειμμα dictum, diversum. Spissiora enim linunt, χρίουσι: liquida persundunt, ἀλείφουσι. Glossae, linit, χρίει: unde ἐπίχριςτα φάρμακα, quae illinuntur. Plin. l. 13. c. 3. Sed quosdam crassitudo maxime delectat; stypsim appellantes: linique iam; non solum perfundi unguentis gaudent. Vide Salmas. ad Solin. p. 465. Hodie Chrisina, in Ecclesia Romana oleum est, quod consecratur; idque duplex: Alterum enim oleô et balsamô conficitur, ac principale appellatur, in Pontificali MS. Senonensis Eccles. Alterum simplex oleum est, ab Episcopo consecratum. Priore unguntur, qui baptizantur, in vertice et qui consirmantur, in fronte; item, qui ordinantur: Posteriore Catechumeni inunguntur; in pectore, scapulis et fronte, antequam abluantur. Sed et Infirmos ac Energumenos eôdem oleô inungi, passim legas, etc. Occasionem cius arcessunt ab Unguento sacro Ecclesiae Israeliticae, quod ex variis aromatum speciebus compositum; iussu Dei, Aaroni ipsiusque filiis, adhibitum legitur, Exodi, c. 30. et durâsse dicitur nongentos fere annos: quô amissô Pontificis inauguratio solô in posterum vestitu peracta est. Idem videtur fuisse oleum, quô et Reges nonnumquam sunt inaugurati, quamquam alii diversum fuisse veliut, ex v. 32. et 33. c. cit. Verum typicum illud fuit, quô quid significari tum voluerit Deus, discimus ex 1. Ioh. c. 2. v. 27. Unctio (χρίσμα) quam accepistis ab co, in vobis manet. Vide quoque Ioann. c. 1. v. 16. et c. 3. v. 34. Unde S. Ephrem de Sacerdotio Tom. I. p. 2. Populus, qui ante nos erat, cornu olei ferens, ad Sacerdotium promovebatur: nos vero servi inutiles Dei Benedicti, non cornu, non oleum sensibile, sumimus; sed ipse, qui est brachium excelsum atque tremendum, ex caelo descendens, suum nobis, per impositionem manuum, donat Spiritum. Quod omnino est Χρίσμα illud Iohannis l. cit. Idem Consirmatur verbis Rob. Bellarmini Recognit. oper. ad librum de Summo Pontifice, p. 34. Figura semper est inferior et imperfectior figuratô. Sicut igitur Sacerdotium Christi fuit longe sublimius Sacerdotiô Mosis et Melchisedeci: sic etiam regnum Christi multo debuit esse excellentius, id est, non temporale, ut illorum, sed aeternum, spirituale et caeleste, etc. A Chrismate vero Ecclesiae Romanae, Chrismal seu Chrismale, vas Ecclesiasticum, in quo Chrisma asservatur. Item vas, in quo Eucharistia reconditur. Liber Sacram. S. Gregorii, Praefatio Chrismalis: Oremus, tit Deus omnipotens hoc ministerium corporis filii eius Domini nostri Iesu Christi gerulum benedictionis, sanctificationis tutamine, defensionis donatione implere dignetur, etc. Interdum, corporalis, ut vocant, seu palla corporalis; imo et quaevis palla, quâ sacrae conteguntur reliquiae: Tandem vestis candida, quam capiti baptizatorum imponi mos. Quippe olim hodicque baptizatorum, statim atque chrismate in fronte ungebantur, ne illud deflueret, capita pannô obvolvebantur candidô, qui octavâ demum die ab iis auferebatur: Capulla, ut videtur, dictus, in Synodo Nemaus. A. C. 1284. c. de Baptismo. Indidem Chrismales denarii, praestatio, quae a Presbyteris pro chrismate, quod circa Pascha ab Episcopo accipere solent, eidem Episcopo exsolvebatur, quae, ut simonia,damnata legitur apud Anselmum, l. 4. Ep. 61. Item Chrismarium, vas in quo sacrum chrisma reponitur, in Concilio Antisiodor. A. C. 586. can. 6. seu, ut aliis, videtur, theca reliquiaria vel phylacterium, apud Gregor. Turonens. Miracul. S. Martini, l. 4. c. 32. etc. Vide Car. du Fresne in Glossar. Tandem Chrismarius, h. e. Notarius seu Cancellarius, cui incumbebat baptizatorum nomina adnotare. Hinc de ceremonia coram Pontifice observanda, cum in die Paschae ad S. Mariam Maiorem ad celebrandum equitaret, Orde Roman. habet: Cum venerit ad Merulanam, quidam Chrisinarius electus ab omnibus Chrismariis dicit altâ voce; Iube Domine benedicere, et Pontifex benedicit,et Chrismarius, in Ecclesia S. Mariae Dominae nostrae baptizati sunt tot masculi et tot feminae: Deo gratias. Vide Macros Fratres in Hierolex. ut et supra, in voce Ampulla.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.